Evangelium Secundum Lucam*

Caput 12: Versus 22

Dixitque ad discipulos suos.Apostolos per fidem in spe aeternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor praesentium et desperatio futurorum.Nolite solliciti.Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis praeparatur, sed vetat sollicitudinem quae mentem perturbat et ab aeternis revocat.
(* Traductions européennes)